MANICA

MANICA
MANICA
a MANIBUS dicta, sive arma intelligas, conser vandis manibus destinata, inter pugnandum: sive vincula, quae manibus iniciuntur: sive denique tegmina, quibus adversus vim frigoris homines muniri solent. In tunicis Manicae olim, utpote mulierum ac virorum effeminatorum propriae, probrosae. Quare Principes Dalmaticatos (Dalmaticae enim tales tunicae appellatae sunt) in publico conspectos, magni dedecoris locô posuêre Scriptores, vide Lampridium in Commodo c. 8. et Heliogabalo. c. 26. Hincque tunicas manuleatas et ad pedes usque demissas, tamquam cultum mulierculis quam Viris congruentiorem Maesa avia Antonino exprobravit, apud Herodianum l. 5. c. 5. Sed quae olim fuerat mollium et delicatorum vestis, postea gravissimorum sanctissimorumque Episcoporum facta est gestamen, annotante Casaubonô ad locum Lampridii memoratum: a tempore ncmpe Silvestri Pontisicis, cum antea Colobium sive communis tunica, etiam penes Christianos et quidem in Sacris, quoque esset. Vide Octavium Ferrarium, de Re Vestiaria Parte I. l. 3. c. 9. et supra Chiridotae, Dalmatica, Epimanicion. Macrocherae tunicae; ac infra voce Panni, ubi de manicis tunicarum talarium variis ac fimbriatis, it. Suta, ubi de operaria servorum tunica. Sagum quoque Gallicum olim, instar tunicae, et quidem manicatum erat, qualia hodierna saga sunt et Saii appellantur, Plut. Γαλατικοῖς ἀναξυρίσι, καὶ χειρίσιν ἐνεςκευασμένος σημέιοις, καὶ ἄρχουσι Ρ῾ωμαικοῖς διαλεγόμενος, ubi Cruserius manicas vertit. Imo et praeter saga, Celtas gestâsse, locô tunicae, vestes scissas et manuleatas, usque ad pudenda, tradit Sueton. Calig. c. 52. et Strabo l. 4. Cum enim braccati esscnt, inferiora corporis velabantur, cum reliquae gentes, quibus nullus braccarum usus, ob id clausas, ac longiores tunicas haberent. Idem Ferrar. Parte 2. l. 3. c. 9. Hinc Manicularia, apud Scriptores Ecclesiae Romanae quâ voce denotantur manicae eiusdem speciei panni, quâ confecta sunt vestimenta Sacerdotum et Diaconorum, in illa Ecclesia, quae Albis circa manus aptantur, in Visitat. Thesaurariae S. Pauli Londin. A. C. 1295. apud Car. du Fresne in Glossar. quietiamnum in Ecclesiis aliquot, praesertim Cathedralibus, ubi in Sacrariis vetustiores vestes asservantur, id observari, addit. Item Manulearii, de quibus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Manica — ? Manica Муравей Manica rubida …   Википедия

  • Manica — may refer to: Manica Province, a province of Mozambique Manica, Mozambique, a town Manica, a part of the male Lepidoptera genitalia near the aedeagus Manica (armguard), armguards used by the Roman legionaries and gladiators Manica (genus), a… …   Wikipedia

  • manica — / manika/ s.f. [lat. manĭca, der. di manus mano ]. 1. (abbigl.) [parte del vestito che copre il braccio: m. a palloncino ] ● Espressioni: mezze maniche 1. [maniche nere usate, soprattutto in passato, dagli impiegati, per proteggere le maniche… …   Enciclopedia Italiana

  • Manica — Manica, 1) Fluß auf der Ostküste Südafrikas, kommt von den Drachenbergen, fließt der Delagoabai zu u. nimmt rechts den Om Quinie u. den Tamati auf; 2) Hauptstadt des Landes Matuka auf der Sofalaküste (Südostafrika), liegt an einem Nebenflusse des …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Manĭca — Manĭca, (röm. Ant.), 1) langer Ärmel; 2) Handschuh; 3) langer Filtrirsack; daher M. Hippocrătis, der Trichter des Gehirns u. das Muschelbein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Manica — Manica, Land, s. Sofala (Portugiesisch Ostafrika) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Manica — es una provincia de Mozambique. Tiene una superficie de 61.661 km² y una población aproximada de 1,2 millones en 2002. Chimoio es la capital …   Enciclopedia Universal

  • mânică — MẤNICĂ s.f. v. mânecă. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DEX 98 …   Dicționar Român

  • manica — s. f. 1. Espécie de luva de couro usada pelos sapateiros e correeiros. 2.  [Joalheria] Pedra preciosa de Malaca. 3.  [Brasil] Uma das três bolas com que os camponeses peiam o cavalo ou o boi que tem o hábito de fugir …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • manicá — s. f. [Botânica] Planta acantácea …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”